Váltás akadálymentesített változatra
fejléc
ünnep
 






Máriapócs

Miskolci Apostoli Exarchátus

Szent Lukács Szeretetszolgálat

Szeretettár

Szent Atanáz Hittdományi Főiskola

Görögkatolikus cigánypasztoráció

parochia.hu

Szeminárium

Szent Atanáz Kegytárgybolt

Örökségünk kutatócsoport

Tudásolimpia

Diakónus

MKPK


A Hajdúdorogi Egyházmegye alapító bullája (Christifideles Graeci)

ERECTIO DIOECESIS HAJDU-DOROCHENSIS RITUS CATHOLICI IN HUNGARIA
PIUS EPISCOPUS 
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Christifideles graeci ritus catholici, qui Hungariae Regno subsunt, nullo
unquam tempore destitisse praeclaris fidei, pietatis ac studii erga
apostolicam Sedem praebendis exemplis, apud omnes in comperto est. Nil mirum
igitur si Romeni Pontifices singulari benevolentia eos prosequuti fuerint,
omnemque operam impenderint ut ecclesiastica hierarchia inter ipsos maiora
in dies susciperet incrementa, novas dioeceses et sedes episcopales
constituendo quoties id postulaverit sive auctus fidelium numerus, sive
necessitas alia statuendi doctrinae fideique catholicae domicilia.

Hoc sane praestitit f. r Pius Papa Nonus, praedecessor Noster, qui, ut
peculiaris suae voluntatis ac paternae sollicitudinis testimonium catholicis
Rumenis tribueret, antiquis Rumeni ritus dioecesibus novas Lugosiensem et
Armenopolitanam seu Szamosujváriensem Rumenorum addidit, e quibus praeterea
unam constituit provinciam ecclesiasticam, titulo metropolitico eiusque
iuribus ac privilegiis veteri sedi cathedrali Fogarasiensi et Albae Iuliensi
tributis. Huiusmodi autem honorem catholici Rumeni non, modo sunt meriti,
sed eodem in posterum ita digni facti sunt, sive fide firmiter tuenda eaque
propaganda penes Rumenos schismaticos, sive amore ac filiali obedientia in
Romanum Pontificem, ut catholicis totius Orientis virtutum omnium exemplum
se praebuerint.

Iam vero inter fideles Graeci ritus excreverunt etiam qui lingua hungarica
utuntur, quique iam a Sancta Sede instantissime petierunt ut dioecesis pro
iisdem conderetur Non est profecto dubitandum hanc erectionem quam maxime
conferre, quo cristiana religio, pax et unio inter ipsos graeci ritus
fideles variis sermonibus loquentes foveantur, arctiora reddantur vincula,
quibus Regnum apostolicum S. Stephani devincitur Cathedrae Apostolurum
Principis, item periculum avertatur probrosissimi illius abusus, a Summis
Pontificibus pluries damnati, inducendi nimirum linguas vernaculas in sacram
Liturgiam.

Quapropter Nos, benigne etcipientes vota Maiestatis Suae Francisci Iosephi
Austriae Imperatoris et Regis Hungariae apostolici, nec non preces
venerabilium fratrum Nostrorum Cardinalis Primatis Archiepiscopi
Strigoniensis aliorumque eiusdem Regni sacrorum Antistitum, omnibus sedulo
ac maturo studio perpensis, suppleto praeterea, quatenus opus sit, quorum
intersit vel sua interesse praesumant, consensu, de apostolicae potestatis
plenitudine unam dioecesim Graeci ritus catholici in Regno Hungarico
instituendam decernimus, Hajdu-Doroghensem denominandam, in eum qui sequitur
modum.

Imprimis novae huius dioecesis territorio perpetuo attribuimus et assignamus
inferius describendas paroecias, quas, idcirco, e dioecesibus, ad quas modo
pertinent, apostolica auctoritate dividimus ac seiungimus, idest e dioecesi
Eperjesiensi: Felsõzsolca, Görömböly, Hejõkeresztur, Miskolcz, Sajópálfalva,
Sajópetri, Sajószöged, Komlóska; e dioecesi Munkácsiensi: Bodrogkeresztur,
Bodrogolaszi, Mezõzombor, Szerencs, Tokaj, Tolcsva, Sárospatak,
Sátoraljaujhely, Végardó, Zemplén, Bodrogszerdahely, Cséke, Dámóc, Kisdobra,
Dobrogmezõ, Zemplénagárd, Bököny Hajduböszörmény, Debrecen, Hajdudorogh,
Érpatak, Tiszabüd, Ujfehértó, Ajak, Révaranyos, Nyirkarász, Nyirmada,
Nyirtass, Tornyospálcza, Nyirgyulaj, Kállósemlyén, Kisléta, Levelek,
Máriapócs, Nyirbakta, Biri, Kotaj, Nagykálló, Napkor, Nyiregyháza, Oros,
Nyirpazony, Nyirgelse, Nyirbéltek, Nyirlugos, Nyirpilis, Penészlek, Piricse,
Balsa, Buj, Kenézlõ, Vencsellõ, Timár, Nyirderzs, Fábiánháza, Gebe, Hodász,
Nagydobos, Nyircsászári, Nyirvasvári, Opályi, Nyirparasznya, Jánk,
Kökényesd, Nagypeleske, Sárközujlak, Nagykároly, Szatmárnémeti, Szárazberek,
Turterebes; e dioecesi Szamosujváriensi: Batizvasvári, Szatmár (Parochia
rumena), Szatmárudvari, Józsefháza; e dioecesi Magnovaradinensi Rumenorum:
Amacz, Szatmárzsadány Nagykolcs, Csengerbagos, Csegöld, Csengerujfalu,
Óvári, Pete, Porcsalma, Szamosdob, Vetés, Csomaköz, Domahida, Gencs,
Kismajtény, Nagykároly (Parochia rumena), Reszege, Szaniszló, Érdengeleg,
Érendréd, Mezõterem, Portelek, Vezend, Éradony, Érkörtvélyes, Értarcsa,
Gálospetri, Nyiracsád, Nyiradony, Piskolt, Nyirábrány, Vasad, Álmosd,
Bagamér Érkenéz, Érselind, Hosszupályi, Kakad, Nagyléta (Parochia rumena),
Nagyléta (Parochia ruthena), Pocsaj, Vértes, Makó, Nagyvárad (Parochia
ruthena); ex archidioecesi Fogarasiensi: Árkos, Nagyborosnyó, Nagykászon,
Csikszentgyörgy, Csiklázárfalva, Gelence, Illyefalva, Lemhény, Lisznyó,
Kézdiszentkereszt, Torja, Abásfalva, Alsóboldogfalva, Bözödujfalu, Sóvárad,
Szárazajta, Székelyszenterzsébet, Székelyudvarhely, Oláhzsákod,
Gyergyóalfalu, Csikszentdomokos, Szépviz, Gyimesbükk, Gyergyószentmiklós,
Gyergyóvasláb, Nyárádandrásfalva, Nyárádbálintfalva, Harasztkerék,
Nyárádkarácson, Kebeleszentivány, Marosvásárhely, Székelysárd,
Szentháromság, Szentlörinc, Kisteremi; ex arhidioecesi Strigoniensi:
Budapest.

Quamvis tres ex modo relatis paroeciis graeci ritus, Budapest, Makó,
Magnovarad (Nagyvárad) nuncupatae, a territorio Hajdu-Doroghensis dioecesis
longe distent, quum tamen ipsarum fideles fere omnes hungarice loquantur,
peropportunum visum est eas novae erectae dioecesi adiungere atque
aggregare. Quod ad paroecias e Fogarasiensi archidioecesi dividendas, quippe
quae a nova dioecesi sint et ipsae discretae atque ab eius episcopali sede
dissitae, indulgemus ut ab Ordinario Hajdu-Doroghensi regantur per Vicarium
ab eo nominandum et constituendum.

Huius dioecesis ita finibus circumscriptae Sedem episcopalem in urbe vulgo
.Hajdu-Dorogh., quae satis ampla est vitaeque commodis provisa, et a qua
dioecesis ipsa nomen mutuatur, perpetuum in modum erigimus et instituimus;
ecclesiam vero, quae beatae Mariae Virgini a Praesantatione ibidem dicata
extat, quaeque decora et opportuna dignoscitur, paroecialem ut antea
extituram, sub eodem titulo et invocatione ad cathedralis gradum et
dignitatem item perpetuo evehimus et extollimus; in qua praeterea cathedrale
capitulum, quod senario canonicorum numero constabit, sub uno
Archipresbytero seu Praeposito maiori, tamquam capite, perpetuo pariter
erigimus et instituimus; tributis tum episcopali Sedi, tum cathedrali sive
ecclesiae sive capitulo, omnibus honoribus, iuribus, privilegiis ac
praerogativis, quae ipsis de iure competunt, vel quibus ceterae eiusdem
ritus cathedrales et episcopales ecclesiae in Hungaria ex legitima
consuetudine potiuntur et gaudent.

Residentiam novi episcopi ac eius pro tempore sucessorunr constituimus in
aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi oblatis, quae tamen cura Gubernii
Hungarici aptandae erunt, ut ipsius episcopi eiusque episcopalis familiae
decentem et congruam habitationem apprime praeseferant. Item secundum ea,
quae cum eodem Gubernio conventa sunt, assignamus et attribuimus mensae
episcopali pro eius dote summam quadraginta millium coronarum e publico
aerario quotannis solvendam; pro Curia episcopali aliisque officiis
dioecesanis alteram summam duodecim millium coronarum; pro vicario denique,
in paroeciis et archidioecesi Fogarasiensi dividendis constituto, eamdem
coronarum summam, qua ceteri vicarii dioecesium graeci ritus in Hungaria
fruuntur.

Simili modo canonicis novi capituli cathedralis, praeter decentem et
congruam habitationem in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi extruendis,
eam omnino assignamus et attribuimus dotem a Gubernio Hungarico persolvendam
qua gaudent capitulares aliarum Cathedralium graeci ritus in Hungaria, idest
canonico Archipresbytero seu Praeposito maiori sex millium et biscentum
coronarum, Archidiacono seu Lectori quinque millium et sexcentarum,
Ecclesiarchae seu Custodi quatuor millium et nongentarum, Scholastico
quatuor millium et septingentarum, Chartophilaci seu Cancellario quatuor
millium et quingentarum et Praebendato quatuor millium et centum coronarum.
Volumus autem ut Gubernium Hungaricum, secundum onus quod sibi assumpsit,
sustineat impensas sive pro reficiendis aedibus tum episcopalibus tum
canonicalibus, tum fabricae ecclesiae cathedralis eiusque sacrarii, sive pro
ipsius Cathedralis cultu necessarias.

Quum primum necessitas postulaverit, mandamus ut ad iuniores clericos rite
instituendos ac erudiendos seminarium dioecesanum erigatur, cui pariter
Gubernium Hungariae suppeditabit constructas aedes una simul cum sumptibus
pro eisdem reficiendis ac pro alumnis atque professoribus alendis et
sustentandis.

Iubemus etiam ut antiquae mensae episcopales rumeni ritus servent, sicut
antea, beneficia hucusque possessa, itemque fundationes pias in dioecesium
rumenarum emolumentum factas, ita ut ab illis dioecesibus separari ac novae
dioecesi Hajdu-Doroghensi attribui minime possint ac valeant.
Ad linguam liturgicam huius novae erectae dioecesis quod attinet,
praecipimus ut sit graeca antiqua, vernacula vero in functionibus tantum
extraliturgicis toleretur eodemque modo quo in ecclesiis latini ritus iuxta
Sanctae Sedis decreta illa uti fas est.

Quo vero memoratae novae dioecesis sacerdotibus tempus suppetat antiquae
linguae graecae addiscendae, tribus tantum annis decretam huius dioecesis
erectionem proxime sequentibus in singulis paroeciis ea lingua liturgica uti
poterunt, quaa hucusque usitata est, vetita prorsus hungarica lingua, quam,
quum non sit liturgica, in sacra Liturgia nunquam adhibere licet.
Haec autem Sanctae Sedis praescriptio ut religiosissime observetur, firmam
spem fovemus Gubernium Hungariae, quemadmodum pacto se obstrinxit; Sacrorum
Antistitibus pro tempore existentibus omne auxilium et assiduam operam fore
collaturum.

Quapropter animum Nostrum gratum exhibere volentes in Maiestatem Suam
Franciscum Iosephum Austriae Imperatorem et Hungariae Regem apostolicum ob
munificentiam qua omnes sumptus nunc et in posterum necessarios et
opportunos pro dioecesis Hajdu-Doroghensis constitutione ex publico aerario
ferendos statuit, item pro certo habentes eamdem Maiestatem Suam fore et
deinceps prospecturam incremento ac prosperitati ecclesiarum quoque ritus
orientalis sicut et aliarum in suis dominiis existentium, memoratae
Maiestati Suae, eiusque Successoribus, ius Romano Pontifici pro tempore
existenti nominandi seu praesentandi infra tempus a iure statutum ad dictam
Hajdu-Doroghensem cathedralem ecclesiam dignum et idoneum ecclesiasticum
virum iis omnibus praeditum dotibus quas sacri Canones requirunt ab eodem
Romano Pontifice in episcopum praeficiendum, concedimus.

Dioecesim praeterea Hajdu-Doroghensem, ut praefertur erectam, iurisdictioni
ac dependentiae sacrae Congregationis de Propaganda Fide pro negotiis Rituum
Orientalium subiicimus, simulque suffraganeam constituimus archidioecesis
Latini ritus Strigoniensis, cuius archiepiscopi metropolitico iuri episcopos
pro tempore existentes Hajdu-Doroghenses subdimus.

Praesentes autem Litteras et in eis coutenta quaecumque, nullo unquam
tempore, ex quocumque capite vel defectu, aut quavis ex alia causa
quantumvis iuridica, legitima, pia et privilegiata etiam ex eo quod causae
propter quas praemissa emanarunt, adductae, verificatae, seu iustificatae
non fuerint, de subreptionis, aut obreptionis, vel nullitatis, aut
invaliditatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quopiam alio substantiali,
substantialissimo, inexcogitato et inexcogitabili ac specialem et individuam
mentionem et expressionem requirente, defectu seu etiam ex eo quod in
praemissis eorumque aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et
adimplenda, servata et adimpleta non fuerint, aut ex quocumque alio capite,
colore, vel praetextu, aliave ratione, aut causa, etiam tali quae ad
effectum validitatis earumdem praesentium necessarium foret exprimenda,
notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius vel controversiam vocari,
aut ad viam et terminos iuris vel facti, aut gratiae seu iustitiae remedium
impetrari, vel etiam Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus
concesso et impetrato, quempiam uti, seu iuvari posse in iudicio et extra
illud, atque eas sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum
revocationibus, suspensionibus, limitationibus, derogationibus, aut aliis
contrariis dispositionibus per quascumque Litteras et Constitutiones
apostolicas, aut Cancellariae apostolicae regulas, etiam consistorialiter ex
quibusvis causis et sub quibusvis verborum expressionibus, tenoribus et
formis (etiamsi in eis de iisdem partibus earumque toto tenore ac data
specialis mentio fiat) quandocumque editas vel edendas, minime comprehendi,
seu comprehensas ullo modo censeri, sed semper ab illis excipi et quoties
illae emanabunt, toties in pristinum et validissimum statum restitutas,
repositas et plenarie reintegratas ac de novo etiam sub quacumque posteriori
data quandocumque eligenda concessas esse et fore suosque plenarios et
integros effectus sortiri et obtinere et ita ab omnibus censeri ac firmiter
et inviolabiliter observari, sicque et non alias per quoscumque iudices
ordinarios vel delegatos, quavis auctoritate fungentes vel dignitate
fulgentes, etiam Causarum Palatii apostolici Auditores ac S. R. E.
Cardinales etiam de Latere Legatos, Vice-Legatos, dictaeque Sedis Nuncios,.
sublata eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi potestate et
facultate, iudicari et definiri debere, ac irritum quoque et inane
decernimus, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate, scienter aut
ignoranter contigerit attentari.

Ad haec denique exsequenda deputari edicimus venerabilem fratrem Raphaelem
Scapinelli de Léguigno, Archiepiscopum titularem Laodicensem ac penes
Imperialem, et Regiam Austro Hungaricam Aulam Nuntium apostolicum cum
omnibus facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemcumque ecclesiastica dignitate ornatum, atque
definitive pronunciandi super quavis. difficultate seu oppositione in
exsecutionis actu oritura, facto tamen eidem onere intra sex menses ad
sacram Congregationem Consistorialem mittendi authenticum exemplar
exsecutionis peractae.

Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae apostolicae
regula .De iure quaesito non tollendo. ac Lateranensis Concilii novissime
celebrati dismembrationes perpetuas, nisi in casibus a iure permissis, fieri
prohibentis aliisque etiam in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis vel edendis, specialibus vel generalibus
Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, indultis
ac Litteris apostolicis quibusvis superioribus et personis in genere vel in
specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis,
approbatis, confirmatis et innovatis quibus omnibus et singulis etiamsi pro
eorum sufficienti deronatione de illis eorumque totis tenoribus, specialis,
specifica, expressa et individua non autem per clausulas generales idem
importantes mentio, aut quaevis alia exquisita forma servenda foret, tenores
huiusmodi ac si de verbo ad verbum nihil poenitus omisso et forma in illis
tradita observata inserti forant, eisdem praesentibus pro plene et
sufficienter expressis habentes (illis alias in suo robore permansuris)
latissime et plenissime ac specialiter et expresse ad effectum praesentium
et validitatis omnium et singulorum praemissorum pro hac vice, dumtaxat,
Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus harum quoque serie
derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem quod praesentium Litterarum transumptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo alicuius personae in
ecclesiastica dignitate constitutae munitis, adhibeatur in iudicio et extra
illud eadem prorsus fides, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si
originaliter forent exibitae vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae dismembrationis,
erectionis, institutionis, concessionis, indulti, impertitionis, statuti,
subiectionis, decreti, commissionis, mandati, derogationis et voluntatis
infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attentare
praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli
Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo decimo
secundo, die octava mensis iunii, Pontificatus Nostri anno nono.

A Cardmalis AGLIARDI, S. R. E. Cancellarius.
Pro Emo Secretario S. C. Consistorialis absente 
Scipio Tecchi, Adsessor.
L. + P 
Reg. in Cancell. Apost., n. 48/12. 
M. RIGGI, C. A. Notarius.
 


Ifjúsági Zarándoklat 2014








lablec

emft_eu uszt hu-ro nka

© Hajdúdorogi Egyházmegye

Impresszum Kapcsolat